Per te Lucia virgo civitas Syracusana decorabitur a domino Jesu Christo
Benedico te pater domini mei Jesu Christi quia per filium tuum ignis extinctus est a latere meo
Tanto pondere eam fixit spiritus sanctus ut virgo domini immobilis permaneret
Columna es immobilis Lucia martyr Christi quia omnis plebs te exspectat ut accipias coronam vitae alleluia
Simile est regnum caelorum sagenae*
Qui venturus est*
Ex Sion species*
Ante me non est formatus deus et post me non erit quia mihi curvabitur omne et confitebitur omnis lingua
Ecce venit rex occurramus obviam salvatori nostro
Scientes quia hora est jam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus nox praecessit dies autem appropinquabit
Ecce apparebit dominus super nubem candidam et cum eo sanctorum milia habens in vestimento et in femore suo scriptum rex regum et dominus dominantium
Ecce dominator dominus*