Montes et omnes colles humiliabuntur et erunt prava in directa et aspera in vias planas veni domine et noli tardare alleluia
Juste et pie vivamus exspectantes beatam spem et adventum domini
Emitte agnum domine dominatorem terrae
De petra deserti ad montem filiae Sion
Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis ait illi tu es qui venturus es an alium exspectamus
Super te Jerusalem orietur dominus
Et gloria ejus in te videbitur
Tu es qui venturus es an alium exspectamus dicite Joanni quae vidistis ad lumen redeunt caeci mortui resurgunt pauperes evangelizantur alleluia
Dicit dominus paenitentiam agite appropinquabit enim regnum caelorum alleluia