Veni domine et noli tardare relaxa facinora plebis tuae Israel
Ego autem ad dominum aspiciam et exspectabo deum salvatorem meum
Deus a Libano veniet et splendor ejus sicut lumen erit
Veni domine visitare nos in pace ut laetemur coram te corde perfecto
Ex quo facta est*
Dies domini*
Intuemini quantus sit gloriosus iste qui ingreditur ad salvandos populos
Ad te domine levavi animam meam veni et eripe me domine ad te confugi
Exspectetur sicut pluvia eloquium domini et descendat super nos sicut ros deus noster
Veniat iterum angelus tuus et doceat nos vias tuas domine
Omnis vallis implebitur*
De illa occulta*
Hodie scietis quia veniet dominus et mane videbitis gloriam ejus
Propter Sion*
Crastina die delebitur*
Sanctificamini hodie et estote parati quia die crastina videbitis majestatem dei in vobis