Sanctificamini filii Israel dicit dominus in die enim crastina descendet dominus et auferet a vobis omnem languorem
Ecce dominus veniet ut salvos nos faciat et illuminet abscondita tenebrarum
Paratus esto Israel in occursum domini quoniam venit
Crastina erit vobis salus*
Judaea et Jerusalem nolite timere cras egrediemini et dominus erit vobiscum alleluia
Hodie scietis quia veniet dominus et mane videbitis gloriam ejus
Crastina die delebitur iniquitas terrae et regnabit super nos salvator mundi
Ecce deus noster et exspectabimus eum et salvabit nos alleluia
Crastina erit vobis salus dicit dominus deus exercituum
Hodie scietis quia veniet dominus
Et mane videbitis gloriam ejus
Hodie scietis quia dominus veniet*
Joseph fili David noli timere accipere Mariam conjugem tuam quod enim in ea natum est de spiritu sancto est alleluia
Antequam convenirent inventa est Maria habens in utero de spiritu sancto alleluia
Rex pacificus magnificatus est cujus vultum desiderat universa terra