Faciebat prodigia et signa magna in populo
Patefactae sunt januae caeli Christi martyri Stephano qui in numero sanctorum inventus est primus et ideo triumphat in caelis coronatus alleluia
Hesterna die*
Qui enim corpori*
Ejicientes eum extra civitatem lapidabant et testes miserunt vestes suas secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus
Sepelierunt Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super eum
Jucundus homo*
Intuens in caelum beatus Stephanus vidit gloriam dei et ait ecce video caelos apertos et filium hominis stantem a dexteris dei
Valde honorandus est beatus Joannes qui supra pectus domini in cena recubuit
Adoremus regem apostolorum qui privilegio amoris Joannem dilexit apostolum
Qui vicerit faciam illum columnam meam in templo meo dicit dominus
Hic est discipulus ille qui testimonium perhibuit scimus quia verum est testimonium ejus
Sic eum volo manere donec veniam tu me sequere
Cibavit eum dominus pane vitae et aqua sapientiae potavit eum
Spiritu sapientiae salutaris replevit eum dominus et intellectus
Dedit illi dominus claritatem aeternam et nomine aeterno hereditabit illum
In omnem terram exivit sonus*