Induit me dominus*
Specie tua*
Stat a dextris ejus agnus nive candidior Christus sibi sponsam et martyrem consecravit
Veni electa*
Jam corpus ejus corpori meo sociatum est et sanguis ejus ornavit genas meas cujus mater virgo est cujus pater feminam nescit
Ipsi sum desponsata cui angeli serviunt cujus pulchritudinem sol et luna mirantur
Pulchra facie*
Mel et lac ex ejus ore suscepi et sanguis ejus ornavit genas meas
Cujus pulchritudinem sol et luna mirantur ipsi soli servo fidem
Ingressa Agnes turpitudinis locum angelum domini praeparatum invenit
Mecum enim habeo custodem corporis mei angelum domini
Annulo suo subarrhavit me dominus meus Jesus Christus et tamquam sponsam decoravit me corona
Benedico te pater domini mei Jesu Christi quia per filium tuum ignis extinctus est a latere meo
Congaudete mecum et congratulamini quia cum his omnibus lucidas sedes accepi
Ecce quod cupivi jam video quod speravi jam teneo illi sum juncta in caelis quem in terris posita tota devotione dilexi