Qui operatus est Petro in apostolatu operatus est et mihi inter gentes et cognoverunt gratiam dei quae data est mihi
Gratia dei in me vacua non fuit sed gratia ejus semper in me manet
Scio cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem
Reposita est mihi corona justitiae quam reddet mihi dominus
Bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi ideoque reposita est mihi corona justitiae