Orante beatissimo ad dominum Gregorio Sanata est plebs romana a peste inguinaria
Multum enim valet deprecatio justi assidua
Vere felicem praesulem verae fidei doctorem quo petente panis Christi formam accepit digiti ad firmandam plebis fidem versus incruentam carnem
A domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Beatus Gregorius ab Anglorum populis apostolus est appellatus quia ipsius gratiae ascribitur quod illorum ecclesia nova semper sobole fecundatur