Per te ducem clarissimum ut transeamus a deum
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Benedictum propheticis condecoremus canticis qui tam fulsit prophetia quam et doctrinae gaudia
Grandi pater fiducia morte stetit pretiosa qui elevatis manibus caelos scandit in precibus
Fecit Christe quod jussisti te secutus spe praemii
Fratribus illuxit Benedictum quae via duxit usque polum surgens et multa lampade fulgens
Virque super cadens micuit quae sit via pandens
Ecce jam cari noscite quam claro scandit tramite Benedictus ad sidera qui hic reliquit omnia
Accepit ergo centuplum et vitam in perpetuum
Gloria Christe tuo tibi personet in Benedicto quem faciens tecum sanctis regnantibus aequum iam quibus e quasti gaudentibus associasti
Nos ejus norma rege serva terge reforma
Armis praecinctus verae fidei Benedictus idola dum stravit sedem tibi Christe paravit
Huic jubilate quo pater iste par fit Eliae par quoque Moysi dum lapis illi flumina fundit corvus obaudit
Quemquam non laesit post te dominator adhaesit utque David doluit hostis ut occubuit