Angelus domini*
Quod autem cecidit in terram bonam hi sunt qui in corde bono et optimo verbum dei retinent et fructum afferent in patientia
Adoremus deum quia ipse fecit nos
Quadraginta dies et noctes aperti sunt caeli et ex omni carne habentes spiritum vitae ingressi sunt in arcam et clausit a foris ostium dominus
Noe vero et uxor ejus filii ejus et uxores filiorum ejus
Ponam arcum meum in nubibus caeli dixit dominus ad Noe et recordabor foederis mei quod pepigi tecum