Oravit Jacob et dixit domine qui dixisti mihi revertere in terram nativitatis tuae erue me de manu fratris mei quia valde eum timeo
Deus in cujus conspectu ambulaverunt patres mei domine qui pascis me a juventute mea
Dixit angelus ad Jacob dimitte me aurora est respondit ei non dimittam te nisi benedixeris mihi et benedixit eum in eodem loco
Benedicens benedicam tibi et multiplicabo te
Vidi dominum facie ad faciem et salva facta est anima mea
Et dixit nequaquam vocaberis Jacob sed Israel erit nomen tuum
Pater peccavi in caelum et coram te jam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum ex mercennariis tuis
Quanti mercennarii in domo patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo surgam et ibo ad patrem meum et dicam ei
Domine labia mea aperies et os meum annuntiabit laudem tuam
Dextera domini fecit virtutem dextera domini exaltavit me
Factus est adjutor meus deus meus
Trium puerorum cantemus hymnum quem cantabant in camino ignis benedicentes dominum