Contritum est cor meum in medio mei contremuerunt omnia ossa mea
Exhortatus es in virtute tua et in refectione sancta tua domine
Oblatus est quia ipse voluit et peccata nostra ipse portavit
Traditor autem dedit eis signum dicens quem osculatus fuero ipse est tenete eum
Jesu Christe qui passurus advenisti propter nos
Domine miserere nobis
Qui prophetice prompsisti ero mors tua o mors
Qui expansis in cruce manibus traxisti omnia ad te saecula
Vita in ligno moritur infernus ex morsu despoliatur
Christus dominus factus est oboediens usque ad mortem
Replevit et inebriavit me amaritudine inimicus meus
Accepto pane Judas tradidit dominum sicut promiserat principibus sacerdotum
Si male locutus sum perhibe testimonium si autem bene quid me caedis
Ait Pilatus mundae sunt manus meae a sanguine hujus justi vos videritis
Calicem salutaris accipiam et nomen domini invocabo
Cum his qui oderunt pacem eram pacificus cum loquebar illis impugnabant me gratis
Ab hominibus iniquis libera me domine
Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem
Considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me