In pace factus est locus ejus et in Sion habitatio ejus
O mors ero mors tua morsus tuus ero inferne
Plangent eum quasi unigenitum quia dominus innocens occisus est
Attendite universi populi et videte dolorem meum
A porta inferi erue domine animam meam
O vos omnes qui transitis per viam attendite et videte si est dolor sicut dolor meus
O mors ero mors tua R. Morsus tuus ero inferne
Mulieres sedentes ad monumentum lamentabantur flentes dominum
Ululate pastores et clamate aspergite vos cinere quia completi sunt dies domini
Videbunt in quem transfixerunt et plangent super eum omnes tribus terrae
Joseph ab Arimathia petiit corpus Jesu et sepelivit eum in sepulcro suo
Sepulto domino signatum est monumentum ponentes milites qui custodirent illud
Alleluia alleluia alleluia
Crucifixus*