Et unus de senioribus dixit mihi ne fleveris dignus est agnus qui occisus est accipere potestatem et fortitudinem
Isti sunt agni novelli qui annuntiaverunt alleluia modo venerunt ad fontem repleti sunt claritate alleluia alleluia
In omnem terram*
Surrexit pastor bonus qui posuit animam suam pro ovibus suis et pro suo grege mori dignatus est alleluia alleluia alleluia
Surrexit dominus de sepulcro qui pro nobis pependit in ligno
Gavisi sunt discipuli alleluia viso domino alleluia
Erat autem*
Mittite in dexteram navigii rete et invenietis alleluia
Cito euntes dicite discipulis quia surrexit dominus alleluia
Dixit discipulus ille quem diligebat Jesus Petro dominus est alleluia