Petre amas me tu scis domine quia amo te pasce oves meas
Simon Joannis diligis me plus his tu scis domine quia amo te
Petre amas me pasce oves meas tu scis domine quia amo te
Ego pro te rogavi Petre ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos
Significavit dominus Petro qua morte clarificaturus esset deum alleluia
Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam
Quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum et in caelis dicit dominus Simoni Petro
Petrus et Joannes*
Claudus quidam*
Argentum*
Beatus Petrus dum penderet in cruce alacri vultu dominum deprecabuntur dicens domine Jesu Christe commendo tibi oves quas tradidisti mihi
Juravit dominus*
Gloriosi principes terrae quomodo in vita sua dilexerunt se ita et in morte non sunt separati
Regem apostolorum*
Exsultet caelum*
Qui operatus est Petro in apostolatu operatus est et mihi inter gentes et cognoverunt gratiam quae data est mihi a Christo domino
Qui me segregavit ex utero matris meae et vocavit per gratiam suam
Scio cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem justus judex
De reliquo reposita est mihi corona justitiae