Gratia dei sum id quod sum
Damasci praepositus gentis Aretae regis voluit me comprehendere a fratribus per murum submissus sum in sporta et sic evasi manus ejus in nomine domini
Deus et pater domini nostri Jesu Christi scit quod non mentior
Vos qui secuti estis me sedebitis super sedes judicantes duodecim tribus Israel dicit dominus
Cum sederit filius hominis in sede majestatis suae
Vos qui reliquistis omnia et secuti estis me centuplum accipietis et vitam aeternam possidebitis
Regem praecursoris dominum*
Almi prophetae*
Priusquam te*
Fuit homo*