Confessorum regem*
Parentes vero beati Galli filium suum primae aetatis flore nitentem cum oblatione domino offerrentes Columbani magisterio commendaverunt
Cumque bonae indolis vir caro nutriretur affectu magno virtutum crevit augmento et studiose divitias epotavit scripture
Cum proficiscendi tempus instaret beatum Gallum febris invasit
Pedibus vero sui advolutus abbatis indicavit se infirmitate vehementi laborare et ideo propositum iter non posse perficere
O febrem omni laude colendam o languorem sanitati et gaudiis adscribendum
Pro nobis Gallus doluit ire cum magistro non potuit quia deus illum languores nostros sanare constituit
Erant enim religiosi atque nobiles unde et filium suum