Athleta dei Gallus triduo jejunavit ut locum quem spiritali militiae providebat parsimoniae initiis consecravit
In oratione quoque pernoctavit ut quod divino inchoabat amore
Inter prandendum diaconus dixit si ursus adesset forsitan Gallus porrexisset illi benedictionem
Videntibus qui aderant viri dei jussione daemon exivit de ore puellae quasi avis nigerrima et horrore terribilis
Coeperunt omnes clerici ad invicem dicere Gallus iste testimonium habet bonum ab omnibus hunc omnium virtutum sectatorem decet esse pastorem populorum
Sanctus pater respondit bene quidem dicunt utinam verum esset quod fatentur
Ecclesiae pastores audientes sancti Galli doctrinam dixerunt vere spiritus sanctus hodie locutus est per os viri istius
Cum artifices de parvitate cujusdam inter se tabulae conquirerent paululum illis a labore cessantibus beati Galli meritis major ceteris apparuit
Beatus Gallus cum orandi gratia inter condensa veprium frutecta ambularet corruens in terram ait haec requies mea in saeculum saeculi