Dum sacramentum offerret beatus Martinus globus igneus apparuit super caput ejus
Orante sancto Clemente Martino
Ora pro nobis beate Martine ut digni efficiamur promissione Christi
Tu autem confessor Christi beate Martine ora pro nobis
Martinus Abrahae sinu laetus excipitur Martinus hic pauper et modicus caelum dives ingreditur hymnis caelestibus honoratur
Martinus episcopus migravit a saeculo vivit in Christo gemma sacerdotum
O quantus erat luctus omnium quanta praecipue moerentium lamenta monachorum quia et pium est gaudere Martino et pium est flere Martinum
Beati viri corpus usque ad locum sepulcri hymnis canora caelestibus turba prosequitur
Dixerunt discipuli ad beatum Martinum cur nos pater deseris aut cui nos desolatos relinquis invadent enim gregem tuum lupi rapaces
Domine si adhuc populo tuo sum necessarius non recuso laborem fiat voluntas tua
O virum ineffabilem nec labore victum nec morte vincendum qui nec mori timuit nec vivere recusavit
Oculis ac manibus in caelum semper intentus invictum ab oratione spiritum non relaxabat alleluia alleluia