Propter testamentum domini et leges paternas astiterunt sancti dei in amore fraternitatis quia unus fuit semper spiritus in eis et una fides
Ecce quam bonum*
Certamen magnum habuerunt sancti dei transierunt per ignem et aquam et salvi facti sunt et coronas acceperunt a domino deo
Isti sunt sancti qui pro testamento dei sua corpora tradiderunt
In circuitu tuo domine lumen est quod numquam deficient ibi constituisti lucidissimas mansiones ubi requiescunt sanctorum animae
Magnus dominus et laudabilis nimis in civitate dei nostri in monte sancto ejus