Iste cognovit justitiam et vidit mirabilia magna et exoravit altissimum et inventus est in numero sanctorum
Iste est qui contempsit*
Stolam jucunditatis induit eum dominus et coronam pulchritudinis posuit super caput ejus
Induit eum dominus lorica fidei et amavit eum
Coronam auream super caput ejus expressa signo sanctitatis gloria honoris et opus fortitudinis
Quoniam praevenisti eum coronam*
Servus meus es tu quia in te complacuit animae meae ingredere jam in locum exsultationis et laetitiae sodalium tuorum
Pro eo quod rogasti me exaudivi te
Justus germinabit sicut lilium et florebit in aeternum ante dominum