Tollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit
Salvatorem exspectamus dominum Jesum Christum qui reformavit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae
Praeoccupemus faciem ejus in confessione et in psalmis jubilemus ei
Audite verbum domini gentes et annuntiate illud in finibus terrae et in insulis quae procul sunt dicite salvator noster adveniet
A solis ortu et occasu ab aquilone et mari
Consurge consurge*
Ecce virgo concipiet et pariet filium dicit dominus et vocabitur nomen ejus admirabilis deus fortis
Obsecro domine mitte quem missurus es vide afflictionem populi tui sicut locutus es veni et libera nos
Laetentur caeli et exsultet terra jubilate montes laudem quia dominus noster veniet et pauperum suorum miserebitur