Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te
Redemptionem misit dominus populo suo mandavit in aeternum testamentum suum
Exortum est in tenebris lumen rectis corde misericors et miserator et justus dominus
Apud dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio
De fructu ventris tui ponam super sedem tuam
Verbum caro factum est*
Puer natus est nobis*
Hodie intacta virgo deum nobis genuit teneris indutum membris quem lactare meruit omnes Christum adoremus qui venit salvare nos
Videbant omnes Stephanum*
Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo
O mundi domina*
Beatus venter qui te portavit Christe et beata ubera quae te lactaverunt dominum et salvatorem mundi alleluia