Dixit dominus matri suae mulier ecce filius tuus ad discipulum autem ecce mater tua alleluia
Exiit sermo inter fratres quod discipulus ille non moreretur et non dixit Jesus quia non moritur sed sic eum volo manere donec veniam
Iste est Joannes cui Christus in cruce matrem virginem virgini commendavit
Cum reverteretur Joannes de exsilio viduam suscitavit et juveni vitam restituit
Ecce puer meus quem elegi dicit dominus electus meus complacuit sibi in illo animae meae
Iste est Joannes qui supra pectus domini in caena recubuit
Hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit haec et scimus quia verum est testimonium ejus
Quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis
Cibavit illum dominus pane vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potavit illum et exaltavit eum apud proximos suos