Isti sunt qui venerunt ex magna tribulatione et laverunt stolas suas in sanguine agni
Ecce vidi agnum stantem supra montem Sion et cum eo sanctorum milia et habebant nomen ejus et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis
Hi empti sunt ex hominibus primitiae deo et agno
Innocentum passio Christi exsultatio Herodes confusus est qui eos persecutus est
Isti sunt sancti qui non inquinaverunt vestimenta sua ambulabunt mecum in albis quia digni sunt
Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim sunt
Sub throno dei omnes sancti clamant vindica sanguinem nostrum deus noster
Sub altare dei audivi voces occisorum clamantium et dicentium
Ambulabunt mecum in albis quoniam digni sunt et non delebo nomina eorum de libro vitae