Surgens Jesus imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna et mirati sunt universi
Praeoccupemus faciem domini et in psalmis jubilemus ei
Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me miserere mihi domine quoniam infirmus sum
Timor et tremor venerunt super me et contexerunt me tenebrae et dixi
Deus qui sedes super thronum et judicas aequitatem esto refugium pauperum in tribulatione quia tu solus laborem et dolorem consideras
Tibi enim derelictus est pauper pupillo tu eris adjutor
A dextris est mihi dominus ne commovear propter hoc delectatum est cor meum et exsultavit lingua mea
Conserva me domine quoniam in te speravi dixi domino deus meus es tu
Notas mihi fecisti domine vias vitae adimplebis me laetitia cum vultu tuo delectationes in dextera tua usque in finem