Quoniam iniquitatem meam ego agnosco et delictum meum coram me est semper tibi soli peccavi
Abscondi tamquam aurum peccata mea et celavi in sinu meo iniquitatem meam miserere mei deus secundum magnam misericordiam tuam
Fiat manus tua ut salvum me faciat quia mandata tua elegi concupivi salutare tuum domine
Erravi sicut ovis quae perierat require servum tuum domine quia mandata tua non sum oblitus
Adjutor meus esto deus ne derelinquas me
Neque despicias me deus salutaris meus
Quam magna multitudo dulcedinis tuae domine quam abscondisti timentibus te
Perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum
Benedicam domino in omni tempore semper laus ejus in ore meo
In domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur