Relicta domo rebusque patris soli deo placere desiderans sanctae conversationis habitum quaesivit
Beatus Benedictus cum jam relictis litterarum studiis petere deserta decrevisset nutrix quae hunc artius amabat secuta est
Recessit igitur scienter nescius et sapienter indoctus
Praedicta nutrix illius ad purgandum triticum a vicinis mulieribus capisterium petiit quod casu accidente fractum est
Nutrici in auxilium grande fecit miraculum primum in partes divisum rejunxit capisterium
Dum in eremum pergeret romanum monacho obviavit cujus cum desiderium agnovisset et secretum tenuit et adjutorium impendit
Cumque in specu posito submitti panem diabolus conspiceret jactavit lapidem et tintinnabulum fregit
Cumque sibi conspicerent illicita non licere et assueta relinquere conati sunt ejus mortem tractare
Praedicta nutrix illius ad purgandum triticum a vicinis mulieribus capisterium petiit quod casu accidente confractum est