Qui verbum dei retinet corde perfecto et optimo fructum afferet in patientia
Semen cecidit in terram bonam et obtulit fructum in patientia
Quod autem cecidit in terram bonam hi sunt qui in corde bono et optimo verbum dei retinent et fructum afferent in patientia
Si culmen veri honoris quaeritis ad illam caelestem patriam quantocius properate
Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnes deos
Quadraginta dies et noctes aperti sunt caeli et ex omni carne habentes spiritum vitae ingressi sunt in arcam et clausit a foris ostium dominus
Noe vero et uxor ejus filii ejus et uxores filiorum ejus
Ponam arcum meum in nubibus caeli dixit dominus ad Noe et recordabor foederis mei quod pepigi tecum
Cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus
Per memetipsum juravi dicit dominus non adjiciam ultra aquas diluvii super terram pacti mei recordabor ut non perdam aquis diluvii omnem carnem
Ponam arcum meum in nubibus caeli et jurabo per dexteram meam