Et Petrum lacrimantem suscepisti misericors domine
Angelis suis mandavit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis in manibus portabunt te ne unquam offendas ad lapidem pedem tuum
Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem
Pater peccavi in caelum et coram te jam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum ex mercennariis tuis
Quanti mercennarii in domo patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo surgam et ibo ad patrem meum et dicam ei
Ductus est Jesus in desertum a spiritu ut tentaretur a diabolo et accedens tentator dixit ei si filius dei es dic ut lapides isti panes fiant
Et cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit
Ego dixi domine miserere mei
Sana animam meam quia peccavi tibi
Cor mundum crea in me deus spiritum rectum innova in visceribus meis