Respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego
Memor fui in nocte*
Domine deus meus in te speravi
Salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me
Confitebor tibi domine in toto corde meo
Narrabo omnia mirabilia tua
Illuminatio mea et salus mea dominus
Dominus defensor vitae meae
Adorate dominum in aula sancta ejus
Sedebit dominus rex in aeternum
In tua justitia libera me domine
Media nocte surgebam R. Ad confitendum
Diligam te domine fortitudo mea
Dominus firmamentum meum et refugium meum
Domini est terra et plenitudo ejus
Orbis terrarum et universi qui habitant in eo
In te domine speravi non confundar in aeternum
In justitia tua libera me
Ego dixi domine*
Quoniam tu illuminas lucernam meam domine
Deus meus illumina tenebras meas
Redime me domine et miserere mei
Pes enim meus stetit in via recta in ecclesiis benedicam te domine
Haec est dies quam fecit dominus
Exsultemus et laetemur in ea
In matutinis domine*
Beati qui ambulant in lege tua domine
Tu mandasti domine mandata tua custodire nimis
Exsurge domine*
Deduc me domine in semitam mandatorum tuorum
Haec est dies quam fecit dominus*
Adjutor meus esto domine*
Tuam disciplinam doce me domine in lege tua
Dominus regit me*
In aeternum domine verbum tuum permanet in caelo
Ab occultis meis munda*
Dixit dominus domino meo sede a dexteris meis
Sede a dextris meis dixit dominus domino meo
Fidelia omnia mandata ejus confirmata in saeculum saeculi
Beatus vir qui timet dominum in mandatis ejus volet nimis
In mandatis ejus volet nimis
Sit nomen domini benedictum in saecula
Excelsus super omnes gentes dominus
Fiat manus tua*
A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen domini
Excelsus super omnes gentes dominus super caelos gloria ejus
Quam magnificata sunt opera tua domine
Omnia in sapientia fecisti repleta est terra
Dirigatur domine*
Custodi nos domine*
Inclina cor meum deus in testimonia tua
Averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me
Gloria patri et filio et spiritui sancto*
In aeternum domine permanet verbum tuum
In saeculum saeculi veritas tua
Clamavi in toto corde exaudi me domine
Justificationes tuas requiram
Christe Jesu fili dei vivi miserere nobis
Qui sedes ad dexteram patris miserere nobis
Sana animam meam quia peccavi tibi
Ego dixi domine miserere mei
Benedicam domino in omni tempore
Semper laus ejus in ore meo
Redime me*
Pes enim meus*
Rectos decet collaudatio
In domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur
Expugna impugnantes me
Revela domino viam tuam
Ne in ira tua arguas me domine
Ne derelinquas me domine*
Spera in domino et fac bonitatem
Inhabita terram et pasceris in divitiis ejus
Ut non delinquam in lingua mea
Sana domine animam meam quia peccavi tibi
Eructavit cor meum verbum bonum
Sedes tua deus*
Miserere mei deus*
Intellege clamorem meum domine
Domine in caelo misericordia tua
Conversus est furor tuus domine et consolatus es me
In excelsis laudate deum
Et veritas tua usque ad nubes
Repleti sumus mane*
Servite domino in timore et exsultate ei cum tremore
Adjuva me et salvus ero domine
Aspice in me et miserere mihi domine
Vide humilitatem meam domine et eripe me
Domus Jacob de populo barbaro
Facta est Judaea sanctificatio ejus
Israel potestas ejus dominus regnabit in eo
Nos qui vivimus benedicimus domino
Dilexi quia exaudivit dominus orationem meam
Inclinavit dominus aurem suam mihi
Credidi propter quod locutus sum
Laudate dominum omnes gentes
Saepe expugnaverunt me a juventute mea
Benediximus vobis in nomine domini