Browse Chants

Displaying 1-45 of 45 chants
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
240 1 Magne jucunditatis laetitia tua desiderata

Magne jucunditatis laetitia tua desiderata beatissima Fides recolimus sollemnia quae perfecte fidei fervens calore a Christi amore nullo poteras separari terrore nunc a dextris talis sponsi gloriosa astans regina nos illi omnes te laudibus venerantes continuis precibus commenda

Fidis V A M 206505 4 Image
240 2 Exsultantes deo salutari

Exsultantes deo salutari nostro jubilemus qui pro magnae fidei meritis beatam Fidem coronavit in caelis

Fidis M I 100372 ? Image
240 3 Sancta Fides virgo fidelissima in

Sancta Fides virgo fidelissima in civitate Agenno progenita tam stemmatis quam martyrii titulis extitit clarissima

Fidis M A 1.1 206506 1 Image
240 4 Quae licet genere esset nobilis

Quae licet genere esset nobilis nobilior tamen enituit meritis nam lilio candidi virginitatis odorem bone protulit suavitatis

Fidis M A 1.2 206507 2 Image
240 5 A primis enim cunabulis infantiae

A primis enim cunabulis infantiae domini Jesu Christi succensa amore bonorum ei actuum scudiis coepit adhaerere

Fidis M A 1.3 206508 3 Image
240 6 Aetatis teneritatem sensus maturitate vultus

Aetatis teneritatem sensus maturitate vultus speciositatem Fidei superabat soliditate

Fidis M A 1.4 206509 4 Image
240 7 Haec igitur prima in civitate

Haec igitur prima in civitate prefata praeclara pro Christo patiendi fidelibus prebuit exempla

Fidis M A 1.5 206510 5 Image
240 8 Ardebat namque desiderus corpus duris

Ardebat namque desiderus corpus duris subdere tormentis ut per deus temporalem vitam possideret perennem

Fidis M A 1.6 206511 6 Image
240 9 Regnantibus illis diebus Diocletiano et

Regnantibus illis diebus Diocletiano et Maximiano profanis principibus per supernae patriae amore dulce fuit piis morti succumbere

Fidis M R 1.1 602922 ? Image
240 10 Divino judicio permittente

Divino judicio permittente impiis cathedram insidentibus pestilentiae

Fidis M V 01 602922a ?S Image
240 11 A pessimis regibus

A pessimis regibus nequissimus praeses Datianus directus ut sanctis omnium inferret genera poenarum furibundus urbem ingreditur Agennum

Fidis M R 1.2 602923 ? Image
240 12 Adversus dominum et adversus

Adversus dominum et adversus ejus Christum funestum accurus bellum

Fidis M V 01 602923a ?S Image
240 13 Audita eximia beatissimae

Audita eximia beatissimae virginis Fidis opinione Datianus statim ministros misit suisque eam conspectibus praesentari praecepit

Fidis M R 1.3 602924 ? Image
240 14 Os suum sicut Leo rapiens et

Os suum sicut Leo rapiens et rugiens aperuit

Fidis M V 01 602924a ?S Image
240 15 Gloria patri et filio et

Gloria patri et filio et spiritui sancto

Fidis M V 02 909000 ?S Image
240 16 Requisita a ministris sacra dei

Requisita a ministris sacra dei virgo Fides undique se signo crucis munuit seque sponte requirentibus obtulit

Fidis M A 2.1 206512 7 Image
240 17 Orabat quoque dominum ut sibi

Orabat quoque dominum ut sibi sermonem praeberet commodum quem ante sevientem apte proferret tyrannum

Fidis M A 2.2 206513 8 Image
240 18 Igitur imperterrita virgo sancte crucis

Igitur imperterrita virgo sancte crucis armata vexillo roborante se spiritu sancto Hilari praexit animo

Fidis M A 2.3 206514 1 Image
241 1 Astante ea coram praeside ipsoque

Astante ea coram praeside ipsoque ejus vocabulum requirente Fides inquit nomine dicorum et opere

Fidis M A 2.4 206515 2 Image
241 2 Requirente praeside cujus cultus ac

Requirente praeside cujus cultus ac Fidei regeretur religione sum inquit ab exordio infantiae professioni mancipata christiane

Fidis M A 2.5 206516 3 Image
241 3 Domino Jesu Christo toto mentis

Domino Jesu Christo toto mentis affectu deservio illius nomen invoco ipsi me tota intentione committo

Fidis M A 2.6 206517 4 Image
241 4 Datianus praeses mentis

Datianus praeses mentis famulata tranquillitate cessa inquit bona puella a Christi confessione et venerande offer sacrificia Dyanae

Fidis M R 2.1 602925 ? Image
241 5 Cujus os plenum erat

Cujus os plenum erat amaritudine impie suadens et vane

Fidis M V 01 602925a ?S Image
241 6 Amabilis deo puella patrum inquit

Amabilis deo puella patrum inquit accepi traditione deos gentium daemonia esse ideo mihi ut eis sacrificem non poteris persuadere

Fidis M R 2.2 602926 ? Image
241 7 Quia omnes confundentur qui

Quia omnes confundentur qui eos adorare non verentur

Fidis M V 01 602926a ?S Image
241 8 Praeses Datianus minister

Praeses Datianus minister iniquitatis crudelissimus ad beatam virginem Fidem aut inquit diis sacrificabis aut diversis te faciam interire tormentis

Fidis M R 2.3 602927 ? Image
241 9 Illa se pro Christo

Illa se pro Christo mortificari et ut ovem occisionis cupiente aestimari

Fidis M V 01 602927a ?S Image
241 10 Gloria patri et filio et

Gloria patri et filio et spiritui sancto

Fidis M V 02 909000 ? Image
241 11 Virgo dei Fides alma quasi

Virgo dei Fides alma quasi rosa super aquas plantata fructificavit dum caelestis amore candoris stolam suam in sanguine agni lavit

Fidis M A 3. 206518 1 Image
241 12 Impius judex Datianus nimio furore

Impius judex Datianus nimio furore succensus sanctam Fidem lecto aeneo superponi et per quattuor partes extense ignem jussit superponi

Fidis M R 3.1 602928 ? Image
241 13 Ut ejus corpus tenerum tam

Ut ejus corpus tenerum tam crudele disperderet supplicium

Fidis M V 01 602928a ?S Image
241 14 Sanctissima Christi virgo et martyr

Sanctissima Christi virgo et martyr Fides ultro candentem conscendens craticulam secundum praesidis jussum extenditur et per flammeam cratim pro voluitur

Fidis M R 3.2 602929 ? Image
241 15 Quia igne sancti spiritus

Quia igne sancti spiritus urebatur interius per nihilo duxit quod exterius

Fidis M V 01 602929a ?S Image
241 16 Multi paganorum sancte Fidis compuncti

Multi paganorum sancte Fidis compuncti constantia colla ab idolorum solventes cultura crediderunt in dominum Jesum Christum et gloriosum consecuti sunt martyrium

Fidis M R 3.3 602930 ? Image
241 17 Non timentes occisores corporum quibus

Non timentes occisores corporum quibus per Christo mori erat lucrum

Fidis M V 01 602930a ?S Image
244 1 Sancta Fides gaude jam sponsi

Sancta Fides gaude jam sponsi vox sonat ad te pulchra es amica mea suavis et decora sicut cortex mali punici sic genae tuae comae capitis tui sicut purpura regis quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis

Fidis M R 3.4 602931 ? Image
244 2 Statura tua assimilata est palmae

Statura tua assimilata est palmae odor tuus sicut malorum guttur tuum ut vinum optimum

Fidis M V 01 602931a ? Image
244 3 Gloria patri et filio et

Gloria patri et filio et spiritu sancto

Fidis M V 02 909000 ? Image
244 4 Gloriosa dei martyre Fide viriliter

Gloriosa dei martyre Fide viriliter in agone decertante sanctus Caprasius qui sub quadam rupe persecutionem declinabat cuncta quae intra muros gerebantur prospiciebat

Fidis L A 1 206519 1 Image
244 5 Ab ipsius igitur rupis eminentia

Ab ipsius igitur rupis eminentia vidit sanctam martyrem super carbonum incendia impiorum graviter torreri sevitia

Fidis L A 2 206520 2 Image
244 6 Precatus est ergo dominum ut

Precatus est ergo dominum ut famulam suam in certamine victricem faceret et aliquam caelitus super eam virtutem ostenderet

Fidis L A 3 206521 3 Image
244 7 Ad cujus preces columba de

Ad cujus preces columba de nubibus nive candidior descendit et nimis fulgidam capiti gloriosae viriginis coronam imposuit

Fidis L A 4 206522 4 Image
244 8 Ipsa quoque avis blandis circumvolans

Ipsa quoque avis blandis circumvolans alis totam vim flammarum extinxit et quasi superjectis fontibus omnino repressit

Fidis L A 5 206523 5 Image
244 9 Incitati beatae Fidis exemplo sancti

Incitati beatae Fidis exemplo sancti dei Caprasius Primus et Felicianus mortis se periculis injecerunt sic quae cum illa capitalem accipientes sententiam cum triumpho martyrii ad coronam gloriae feliciter pervenerunt

Fidis L A B 206524 6 Image
244 10 Magnifice et mirabilis domine Jesu

Magnifice et mirabilis domine Jesu Christe in sanctis tuis da nobis interventu beatae virginis et martyris tuae Fidis cujus sacra gaudemus sollemnitate ab omni animae et corporis liberari adversitate

Fidis V2 A M 206525 3 Image
Page 1 of 1