Sicut novit me pater et ego agnosco patrem et animam meam pono pro ovibus meis alleluia
Alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile et unus pastor alleluia
Modicum et non videbitis me dicit dominus iterum modicum et videbitis me quia vado ad patrem alleluia alleluia
Quid est hoc quod dicit modicum nescimus quid loquitur alleluia
Amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium alleluia
Iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum alleluia et gaudium vestrum nemo tollet a vobis alleluia
Tristitia implebit cor vestrum alleluia sed tristitia vestra vertetur in gaudium et gaudium vestrum nemo tollet a vobis alleluia alleluia
Tristitia vestra alleluia vertetur in gaudium alleluia