Quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te
Dicant nunc qui redempti*
Quos redemit*
Lux perpetua lucebit sanctis tuis domine et aeternitas temporum alleluia alleluia
Justi autem in perpetuum vivent et apud dominum est merces eorum
Laetabitur justus*
Annuntiaverunt opera dei et facta ejus intellexerunt
Ego sicut vitis*
Ego diligentes me*
Ego sum vitis vera*
Manete in dilectione mea sicut dilexi vos
In servis suis alleluia consolabitur deus alleluia
Judicabit dominus populum suum et in servis suis
Sancti tui domine florebunt sicut lilium alleluia et sicut odor balsami erunt ante te alleluia
Sancti et justi in domino gaudete alleluia vos elegit deus in hereditatem sibi alleluia
In velamento clamabunt sancti tui domine alleluia alleluia alleluia
Spiritus et animae justorum hymnum dicite deo nostro alleluia alleluia
Fulgebunt justi sicut sol in regno patris eorum alleluia