Loquebantur variis linguis apostoli magnalia dei alleluia alleluia alleluia
Accipite spiritum sanctum quorum remiseritis peccata remittuntur eis alleluia
Super omnia*
Apparuerunt apostolis*
Si quis diligit me sermonem meum servabit et pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus alleluia
Audistis quia dixi vobis vado et veniam ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia ad patrem vado quia pater major me est alleluia
Spiritus paraclitus alleluia ille vos docebit omnia alleluia
Verba quae locutus sum vobis alleluia spiritus et vita sunt alleluia
Spiritus sanctus docebit vos alleluia quaecumque dixero vobis alleluia alleluia
Spiritus qui a patre procedit alleluia ille me clarificabit alleluia alleluia
Dum complerentur dies pentecostes alleluia venit laus in Jerusalem alleluia in Sion
Sic deus dilexit mundum ut filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam alleluia
Ego sum ostium dicit dominus per me si quis introierit salvabitur et pascuam inveniet alleluia