Mox ut vocem domini predicantis audivit beatus Andreas relictis retibus quorum usu actuque vivebat aeterne vite secutus est premia largitorem
Ad unius iussionis vocem Petrus et Andreas relictis retibus secuti sunt redemptorem
Homo dei ducebatur ut crucifigerent eum populus autem clamabat voce magna dicens innocens eius sanguis sine causa damnatur
Cumque carnifices ducerent eum et crucifigeretur factus est concursus populorum clamantium et dicentium
Salve crux que in corpore Christi dedicata es et ex membris eius tamquam margaritis ornata
Recipe me ab hominibus et redde me magistro meo ut per te me recipiat qui per te redemit me alleluia
Biduo vivens pendebat in cruce pro Christi nomine beatus Andreas et docebat populum
Dignum sibi dominus computavit martyrem quem vocavit apostolum dum esset in mari alleluia
Non me permittas domine famulum tuum a te separari tempus est ut commendes terre corpus meum