Justorum autem animae in manu dei sunt et non tanget illos tormentum malitiae
Si coram hominibus tormenta passi sunt spes electorum est immortalis in aeternum
Tamquam aurum in fornace probavit electos dominus et quasi holocausta accepit eos in aeternum
Spiritus et animae justorum*
Exsultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis
Tradiderunt corpora sua propter deum ad supplicia et meruerunt habere coronas perpetuas
Super nivem dealbabuntur sancti tui domine
Dabo sanctis meis locum nominatum in regno patris mei dicit dominus
Sancti qui sperant in domino habebunt fortitudinem assument pennas ut aquilae volabunt et non deficient
Sancti spiritus et animae justorum hymnum dicite deo alleluia
Ecce merces sanctorum copiosa est apud deum ipsi vero mortui sunt pro Christo et vivent in aeternum
Sancti per fidem vicerunt regna operati sunt justitiam adepti sunt promissiones