Regem vivorum acquiescentium dominum venite adoremus
Dirige domine deus meus in conspectu tuo viam meam
Convertere domine et eripe animam meam quoniam non est in morte qui memor sit tui
Nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui salvum faciat
Convertere domine et eripe animam meam
Credo quod redemptor meus vivit et in novissimo die de terra surrecturus sum et in carne mea videbo deum salvatorem meum
Quem visurus sum ego ipse et non alius et oculi mei conspecturi sunt
Qui Lazarum resuscitasti a monumento foetidum tu eis domine dona requiem et locum indulgentiae
Requiem aeternam dona eis domine et lux perpetua luceat eis
Domine quando veneris judicare terram ubi me abscondam a vultu irae tuae quia peccavi in vita mea
Commissa mea domine pavesco et ante te erubesco dum veneris judicare noli me condemnare