Fili noli deficere a disciplina domini et ne fatigeris dum ab eo argueris quem enim diligit dominus corripit et quasi pater in filio complacet sibi
Audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae
Audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae ut multiplicentur tibi anni vitae tuae
Honora dominum de tua substantia et de primitiis frugum tuarum da pauperibus
Aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos qui autem me audierit absque terrore quiescet
O viri ad vos clamito et vox mea ad filios hominum
Super salutem et omnem pulchritudinem dilexi sapientiam et proposui pro luce habere illam venerunt mihi omnia bona pariter cum illa
Dixi sapientiae soror mea es et prudentiam vocavi amicam meam
Sapientia aedificabit sibi domum excidit columnas septem subdidit sibi gentes superborumque et sublimium colla propria virtute calcavit
Ego in altissimis habitabo et thronus meus in columna nubis
Omnis sapientia a domino deo est et cum illo fuit semper et est ante aevum alleluia