Nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat aequitatem proponat contra me
Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera
Quasi harena maris haec gravior apparet unde et verba mea dolore sunt plena
Quare detraxistis sermonibus veritatis ad increpandum verba componitis et subvertere nitimini amicum vestrum verumtamen quae cogitastis explete
Militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies ejus
Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est memento mei domine quia ventus est vita mea
Dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut fenum arui
Memento mei deus quia ventus est vita mea nec aspiciat me visus hominis
De profundis clamavi ad te domine domine exaudi vocem meam
Numquid dominus supplantat judicium aut omnipotens subvertit quod justum est libera me domine et pone me juxta te et cujusvis manus pugnet contra me