Memor esto fili quoniam pauperem vitam gerimus habebis multa bona si timueris deum
Fiducia magna erit coram summo deo eleemosyna omnibus qui faciunt eam
Sufficiebat nobis paupertas nostra ut divitias computaremus numquam fuisset pecunia ipsa pro qua misisti filium nostrum baculum senectutis nostrae
Heu me fili mi ut quid te misimus peregrinari lumen oculorum nostrorum
Benedicite deum caeli et coram omnibus viventibus confitemini ei quia fecit nobiscum misericordiam suam
Tempus est ut revertar ad eum qui me misit vos autem benedicite deum
Tempus est ut revertar ad eum qui me misit vos autem benedicite deum et enarrate omnia mirabilia ejus
Benedicite deum caeli et coram omnibus viventibus confitemini ei
Ne reminiscaris domine delicta mea vel parentum meorum neque vindictam sumas de peccatis meis