Super muros tuos Jerusalem constitui custodes tota die et nocte non tacebunt laudare nomen domini
Qui reminiscimini domini ne taceatis et ne detis silentium ei
Muro tuo inexpugnabili circumcinge nos domine et armis tuae potentiae protege nos semper libera domine deus Israel clamantes ad te
Erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo
Sustinuimus pacem et non venit quaesivimus bona et ecce turbatio cognovimus domine peccata nostra noli in perpetuum obliviscere nos
Peccavimus cum patribus nostris injuste egimus iniquitatem fecimus
Misit dominus angelum suum et conclusit ora leonum et non me contiminaverunt quia coram eo justitia inventa est in me
Misit deus misericordiam suam et veritatem suam animam meam eripuit de medio catulorum leonum
Angustiae mihi undique et quid eligam ignoro melius est mihi incidere in manus hominum quam derelinquere legem dei mei
Si enim hoc egero mors mihi est si autem non egero non effugiam manus vestras