Sidrac Misac Abdenago magni servi dei excelsi
Tres pueri jussu regis in caminum missi sunt non timentes flammam ignis dicebant benedictus deus
Laudate et superexaltate eum in saecula benedicite
In camino ignis ardentis pueri tres et in medio eorum deambulabat rex una voce dicebant benedictus es deus
Ananias Azarias Misael domino hymnum dicite in aeternum
Benedictus deus Israel
Benedictus dominus quia visitavit et liberavit nos
Benedictus dominus quia visitavit nos et ab inimicis nostris liberavit nos
Visitavit et fecit redemptionem dominus plebis suae
Visita domine plebem tuam sicut locutus est deus Israel
Visita et libera plebem tuam domine
Visitavit nos dominus et illuminavit nos et ab inimicis nostris liberavit nos
Erexit dominus nobis cornu salutis in domo David pueri sui
Erexit nobis dominus cornu alleluia in domo David pueri sui alleluia sicut locutus est alleluia alleluia