Browse Chants

Displaying 1-10 of 10 chants
Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
244 1 Sancta Fides gaude jam sponsi

Sancta Fides gaude jam sponsi vox sonat ad te pulchra es amica mea suavis et decora sicut cortex mali punici sic genae tuae comae capitis tui sicut purpura regis quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis

Fidis M R 3.4 602931 ? Image
244 2 Statura tua assimilata est palmae

Statura tua assimilata est palmae odor tuus sicut malorum guttur tuum ut vinum optimum

Fidis M V 01 602931a ? Image
244 3 Gloria patri et filio et

Gloria patri et filio et spiritu sancto

Fidis M V 02 909000 ? Image
244 4 Gloriosa dei martyre Fide viriliter

Gloriosa dei martyre Fide viriliter in agone decertante sanctus Caprasius qui sub quadam rupe persecutionem declinabat cuncta quae intra muros gerebantur prospiciebat

Fidis L A 1 206519 1 Image
244 5 Ab ipsius igitur rupis eminentia

Ab ipsius igitur rupis eminentia vidit sanctam martyrem super carbonum incendia impiorum graviter torreri sevitia

Fidis L A 2 206520 2 Image
244 6 Precatus est ergo dominum ut

Precatus est ergo dominum ut famulam suam in certamine victricem faceret et aliquam caelitus super eam virtutem ostenderet

Fidis L A 3 206521 3 Image
244 7 Ad cujus preces columba de

Ad cujus preces columba de nubibus nive candidior descendit et nimis fulgidam capiti gloriosae viriginis coronam imposuit

Fidis L A 4 206522 4 Image
244 8 Ipsa quoque avis blandis circumvolans

Ipsa quoque avis blandis circumvolans alis totam vim flammarum extinxit et quasi superjectis fontibus omnino repressit

Fidis L A 5 206523 5 Image
244 9 Incitati beatae Fidis exemplo sancti

Incitati beatae Fidis exemplo sancti dei Caprasius Primus et Felicianus mortis se periculis injecerunt sic quae cum illa capitalem accipientes sententiam cum triumpho martyrii ad coronam gloriae feliciter pervenerunt

Fidis L A B 206524 6 Image
244 10 Magnifice et mirabilis domine Jesu

Magnifice et mirabilis domine Jesu Christe in sanctis tuis da nobis interventu beatae virginis et martyris tuae Fidis cujus sacra gaudemus sollemnitate ab omni animae et corporis liberari adversitate

Fidis V2 A M 206525 3 Image
Page 1 of 1