Promisit enim dominus coronam bene vigilantibus
Tota die contristatus ingrediebar domine quoniam anima mea impleta est illusionibus et vim faciebant qui quaerebant animam meam
Et qui inquerebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur
Pacifice loquebantur mihi inimici mei et in ira molesti erant mihi vidisti domine ne sileas ne discedas a me
Omnes inimici mei adversum me cogitabant mala mihi verbum iniquum mandaverunt adversum me
Doceam iniquos vias tuas et impii ad te convertentur libera me de sanguinibus deus salutis meae
Domine labia mea aperies et os meum annuntiabit laudem tuam
Si quis sitit veniat et bibat et de ventre ejus fluent aquae vivae
In novissimo autem die magne festivitatis stabat iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat