Voca operarios et redde illis mercedem suam dicit dominus
Non licet mihi facere quod volo an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum dicit dominus
Tolle quod tuum est et vade quia ego bonus sum dicit dominus
Cum autem sero factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem
Hi novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus
Erunt primi novissimi et novissimi primi multi sunt enim vocati pauci vero electi dicit dominus
Multi enim sunt vocati pauci vero electi dicit dominus