Alleluia alleluia alleluia
Vita sanctorum*
Mane nobiscum domine alleluia
Cum esset sero die illa una sabbatorum et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati stetit Jesus in medio et dixit eis pax vobis alleluia
Ad cenam agni*
In resurrectione tua Christe alleluia R. Caelum et terra laetantur alleluia
Alleluia resurrexit dominus alleluia sicut dixit vobis alleluia alleluia
Alleluia surrexit dominus vere venite adoremus alleluia
Surrexit dominus de sepulcro alleluia
Surrexit Christus et illuxit populo suo quem redemit sanguine suo alleluia
Surrexit dominus de sepulcro qui pro nobis pependit in ligno alleluia
Crucem sanctam subiit qui infernum confregit accinctus est potentia surrexit die tertia alleluia
Surgens Jesus mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua ejecerat septem daemonia alleluia
Maria stabat ad monumentum plorans vidit angelos sedentes et sudarium quod fuerat super caput Jesu alleluia
Resurrexit dominus alleluia alleluia
Sicut dixit vobis
Gloria patri et filio et spiritui sancto
Cognoverunt dominum alleluia
Venit Maria nuntians discipulis quia vidi dominum alleluia
Cognoverunt dominum alleluia alleluia
In fractione panis alleluia
Gavisi sunt discipuli alleluia
In Galilaea Jesum videbitis sicut dixit vobis alleluia
Gavisi sunt discipuli alleluia alleluia
Viso domino alleluia
Resurrexit dominus alleluia R. Sicut dixit vobis alleluia