Post dies octo januis clausis ingressus dominus et dixit eis pax vobis alleluia alleluia
Thomas qui dicitur Didymus non erat cum eis quando venit Jesus dixerunt alii discipuli vidimus dominum alleluia
Mitte manum tuam et cognosce loca clavorum alleluia et noli esse incredulus sed fidelis alleluia
Misi digitos meos in fixuram clavorum et manus meas in latus ejus et dixi dominus meus et deus meus alleluia
Quia vidisti me Thoma credidisti beati qui non viderunt et crediderunt alleluia
Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum alleluia quae non sunt scripta in libro hoc alleluia
Haec autem scripta sunt ut credatis quia Jesus est Christus filius dei et ut credentes vitam habeatis in nomine ipsius alleluia