Valde honorandus est beatus Joannes qui supra pectus domini in cena recubuit
Regem apostolorum*
Qui vicerit faciam illum columnam meam in templo meo dicit dominus
Hic est discipulus ille qui testimonium perhibuit scimus quia verum est testimonium ejus
Sic eum volo manere donec veniam tu me sequere
In omnem terram exivit sonus eorum
Cibavit illum dominus pane vitae et aqua sapientiae potavit eum
Spiritu sapientiae salutaris replevit eum dominus et intellectus
Dedit illi dominus claritatem aeternam et nomine aeterno hereditavit illum
Constitues eos principes super omnem terram
Tu es discipulus meus in te complacuit animae meae dicit dominus
Ponam te signaculum dicit dominus in conspectu meo semper quoniam elegi te
Dixit dominus matri suae mulier ecce filius tuus ad discipulum autem ecce mater tua alleluia
Nimis honorati sunt amici tui deus
Ecce puer meus*
Iste est Joannes*