Patefactae sunt januae caeli Christi martyri Stephano qui in numero sanctorum inventus est primus et ideo triumphat in caelis coronatus alleluia
Regem protomartyris Stephani venite adoremus dominum Jesum Christum
Hesterna die dominus natus est in terris ut hodie Stephanus nasceretur in caelis
Qui enim corpori suo virginis praeparavit uterum ipse martyri suo aperire dignatus est caelum
Praesepis angustia Christum portavit infantem immensitas caeli Stephanum triumphantem suscepit
Gloria et honore coronasti eum domine R. Ut in die sancto
Stephanus autem plenus gratia et veritate faciebat signa magna in populo
Omnes intendentes in eum aspiciebant vultum ejus tamquam vultum angeli stantis inter illos
Ejicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestes suas secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus
Posuisti domine super caput ejus R. Ut in die sancto
Lapidaverunt Stephanum et ipse invocabat dominum dicens ne statuas illis hoc peccatum
Lapides torrentes illi dulces fuerunt ipsum sequuntur omnes animae justae
Ecce video caelos apertos et Jesum stantem a dexteris dei
Magna est gloria ejus in salutari tuo R. Ut in die sancto
Dum autem esset Stephanus plenus spiritu sancto intendens in caelum vidit gloriam dei et Jesum stantem ad dexteram patris
Lapidabant Judaei Stephanum invocantem et dicentem domine Jesu accipe spiritum meum
Adhaesit anima mea post te quia caro mea lapidata est pro te deus meus
Stephanus vidit caelos apertos vidit et introivit beatus homo cui caeli patebant
Positis autem genibus clamabant voce magna dicens Stephanus domine Jesu ne statuas illis hoc peccatum
Sepelierunt Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super eum